PARAPETASIA

PARAPETASIA
PARAPETASIA
nomen aedifiaii, l. 39. Cod Theodos. de Oper. publ. Aedificia, quae vulgi more Parapetasia nuncupantur, vel si qua opera publica moenibus, vel privatis, sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinit as reformidet, aut angustentur spatia platearum, vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praesipimus. Quô locô in Basilicis haberi παραπίσσια vel παραπέσσια, notat Car. du Fresne quae vox opus quoddam alii adiunctum signisicat, seu ad fulciendum, seu alia de causa. Vide eum Descript. Aedis Sophiaenae, num. 36. ubi illa a moenianis et subgrundiis diversa fuisse, ostendit. At Parapetasmata, inter partes accessorias Theatri memorata Scaligero, Latinis vela sunt; quae carbasina posuit Q. Catulus, byssina Lentulus Spinther, Nero stellata. Primum excogitata, defendendi aestûs causâ; quod officium auxit Pompeius, etiam aquâ deductâ per sedilia. Vide Scaligerum Poetices
l. 1. c. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pyrgomorphidae — Saltar a navegación, búsqueda ? Pirgomórfidos Phymateus viridipes …   Wikipedia Español

  • Pyrgomorphidae — Pyrgomorph …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”